header image
Accueil arrow Tous les articles arrow livre de référence arrow la donation de 1053
la donation de 1053 PDF Print E-mail
Written by Administrator   
Feb 27, 2009 at 03:09 PM

c-dessous la donation par OZIL de la villa de Mauriac et d'autres biens en Rouergue à l'église de Jérusalem, pour la fondation d'un monastère en l'honneur du Saint Sépulcre.

Texte en latin

Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu-Christi millesimo quinqagesimo tertio, et indictione quinta. Ego Odilus filius Rodulfi de Comitatu Rudense perrexi Jherosolimam causa orationis, et videre sancta loca, ubi dominus noster Jesus-Christus dignatus est nasci, pati, mori, et resurgere, et escendere in coelum compunctus suo corde, et posuit Deus in animo meo, ut de meis haereditatibus facerem monasterium ad honorem domini nostri Jesu-Christi qui positus est in sancto Sepulchro id est in illa parrochia de Mauriag volo illum aedificare, taliter que dispono. Concedo ibi medietatem de ipso honore de ipsa Ecclesia Sancti Remedii, et de illo ecclesiastico, et dono medietatem de illa ecclesia quoe vocatur Mauromonte, ipsam partem quoe ad me pertinet de Ecclesia Sanctie Androeoe, quoe vocatur Fenostre, et medietatem de ipsa corte, et unam (un blanc) in Prosimeda, et in villa de Frotenago una mansio, quoe vocatur Fonte, et in villa Andesiago una mansio quoe vocatur Fraisse, in parrochia de Galgano, una mansio quoe vocatur Genesta, et alia mansio quoe vocatur la Combeta, et in parrochia Mauriago ipsa medietate de ipso Tinobre qui vocatur Caizago, et ipsa medietate de ipso alodo quoe vocatur Alfone, cum terra et cum bosco, et de illo alodo quoe vocatur Valazires illa midietate. Insuper et de omnia mea res dono deciman ad ipsam Ecclesiam, quoe est monasterium sancti sepulchri Ego supradictus Odilus filius Rodulfi hoec (sic) omnia supradicta mea hoereditas et partes trado, et dono Dei omnipotentis et Sanctae Ecclesia Hierosolimitanae, ubi dominus noster Jesus-Christus fuit crucifixus, et positus in sepulchro, et tertia die resurrexit, et in manibus sanctissi mi Patriarchae Sophronii pro redemptione animae meae, et ejus successoribus, ut fiat monasterium istum in juditium (un blanc) regunt Sanctum Sepulchrum laxamus, ut quicumque esse Abbas hujus monasterii fiat ordinatus per consuetudinem terroe et teneat honorem per Patriarcham Hierosolimitanum, et pono ut pro anima mea, et conjugis Cecliliae, et patri meo Rodulfi, et aui mei Odili, et Helisabet, et Johanna et Ugoni Comitis, et Ricardoe matris suoe, et omnium parentum meorum fiat hoc, et constituo ut omni anno pro incenso, et datum veniat ad sanctum sepulchrum per nostrum missum de hoc monasterio postquam erit consecratum bisantum unum de auro, et si une anno non potest, fiat in alio, et quicumque voluerit disperdere istum monasterium supradictum, si non per satisfactionem emendaverit habeat partem cum illis qui dominum Jesum tradiderunt, et crucifixerunt, Ego Sophronius Patriarcha Hierosolimitanus, atque benedico omnes qui in hoc monasterio supradicto serviunt, atque bona faciunt et sustentant, quicumque contrarii fuerint, si non emendaverint, habeant exprobationem cum dimino nostro Jesu Christo indiem Judicii.
Last Updated ( Feb 27, 2009 at 04:05 PM )
Mambo is OSI certified Open Source software. It is free of charge and is governed by the General Public License (GPL).